VI. Puella in hortō
Manage episode 221410959 series 2458607
Iūlius, quī magnam pecūniam habet, in magnā et pulchrā vīllā habitat cum familiā suā. Vīlla eius habet ātrium et peristȳlum et multa cubicula. Iūlius et Aemilia trēs līberōs habent: duōs fīliōs, Mārcum et Quīntum, et ūnam fīliam, Iūliam. Iūlia parva puella est.
Ubi est fīlia Iūliī et Aemiliae? Iūlia est in hortō vīllae. Puella laeta rīdet et rosās carpit. Quot rosās carpit Iūlia? Quīnque rosās magnās et pulchrās carpit. Rosae Iūliam dēlectant.
Iūlia, quae sōla est in hortō, puerōs vocat: “Venīte, Mārce et Quīnte!”
Puerī ex peristȳlō veniunt et Iūliam in hortō vident.
Iūlia: “Ecce quīnque rosae. Vidēte rosās meās!”
Quīntus: “Quīnque parvus numerus est! In hortō est magnus numerus rosārum. Centum rosae hīc sunt!”
Mārcus: “Nōn centum tantum, sed mīlle rosae in hortō meō sunt.”
Iūlia: “Nōn tuus est hortus!”
Mārcus: “Neque tuae sunt rosae!”
Puerī ab Iūliā discēdunt. Rosae eōs nōn dēlectant.
Iūlia rūrsus quīnque rosās pulchrās carpit. Quot rosās iam habet Iūlia? Puella nōn quīnque tantum, sed decem rosās habet: quīnque et quīnque sunt decem.
Estne decem magnus numerus? Nōn magnus numerus est, neque parvus.
Puella, quae rosās amat, laeta est et cantat.
Iūlius, pater Iūliae, ex vīllā venit. Iūlius, quī baculum habet, īrātus est et fīliam suam interrogat: “Estne Mēdus hīc in hortō?”
Iūlia respondet: “Nōn est. In hortō nūllus est servus, sed ecce fīlia tua hīc est. Salūtā mē, pater!”
Iūlius: “Salvē, mea fīlia!”
Iūlia: “Ecce decem rosae! Habē eās, pater! Tuae sunt rosae. Nōnne pulchrae sunt?”
Iūlius nōn respondet, sed Mēdum vocat: “Mēde! Venī, improbe serve!”
Iūlia interrogat: “Cūr improbus est Mēdus?” neque pater respondet, sed ab fīliā suā discēdit – sine rosīs.
Iūlia: “Cūr discēdit pater neque respondet? Is nōn amat rosās – num fīliam suam amat?” Iūlia iam nōn laeta est neque cantat.
Iūlius rūrsus Mēdum vocat: “Mēde! Me-ē-de!” sed Mēdus, quī nummōs dominī habet, iam abest ab vīllā et ab hortō.
27 епізодів